Home Master Index
←Prev   Job 35 as rendered by/in  Next→ 



35:1  igitur Heliu haec rursum locutus est
35:2  numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum
35:3  dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero
35:4  itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum
35:5  suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sit
35:6  si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum
35:7  porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet
35:8  homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua
35:9  propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum
35:10  et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte
35:11  qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos
35:12  ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum
35:13  non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur
35:14  etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum
35:15  nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde
35:16  ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat