Home Master Index
←Prev   Job 36 as rendered by/in  Next→ 



36:1  addens quoque Heliu haec locutus est
36:2  sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod pro Deo loquar
36:3  repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo iustum
36:4  vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi
36:5  Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens
36:6  sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit
36:7  non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur
36:8  et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis
36:9  indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint
36:10  revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate
36:11  si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria
36:12  si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia
36:13  simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint
36:14  morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos
36:15  eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eius
36:16  igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine
36:17  causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies
36:18  non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te
36:19  depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine
36:20  ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis
36:21  cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam
36:22  ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus
36:23  quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere operatus es iniquitatem
36:24  memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri
36:25  omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul
36:26  ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilis
36:27  qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum
36:28  qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper
36:29  si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum
36:30  et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet
36:31  per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus
36:32  in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat
36:33  adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere