Home Master Index
←Prev   Job 38 as rendered by/in  Next→ 



38:1  respondens autem Dominus Iob de turbine dixit
38:2  quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis
38:3  accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi
38:4  ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam
38:5  quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam
38:6  super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius
38:7  cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei
38:8  quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens
38:9  cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem
38:10  circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia
38:11  et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos
38:12  numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum
38:13  et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea
38:14  restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum
38:15  auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur
38:16  numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti
38:17  numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti
38:18  numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omnia
38:19  in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit
38:20  ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius
38:21  sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras
38:22  numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti
38:23  quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli
38:24  per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram
38:25  quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui
38:26  ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur
38:27  ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes
38:28  quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris
38:29  de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit
38:30  in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur
38:31  numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare
38:32  numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facis
38:33  numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terra
38:34  numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te
38:35  numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus
38:36  quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam
38:37  quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis dormire faciet
38:38  quando fundebatur pulvis in terram et glebae conpingebantur
38:39  numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis
38:40  quando cubant in antris et in specubus insidiantur
38:41  quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos