Home Master Index
←Prev   Job 4 as rendered by/in  Next→ 



4:1  respondens autem Eliphaz Themanites dixit
4:2  si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit
4:3  ecce docuisti multos et manus lassas roborasti
4:4  vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia confortasti
4:5  nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et conturbatus es
4:6  timor tuus fortitudo tua patientia tua et perfectio viarum tuarum
4:7  recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint
4:8  quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos
4:9  flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos
4:10  rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt
4:11  tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis dissipati sunt
4:12  porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius
4:13  in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare homines
4:14  pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt
4:15  et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili carnis meae
4:16  stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi
4:17  numquid homo Dei conparatione iustificabitur aut factore suo purior erit vir
4:18  ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit pravitatem
4:19  quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea
4:20  de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus intellegit in aeternum peribunt
4:21  qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et non in sapientia