Home Master Index
←Prev   Job 40 as rendered by/in  Next→ 



40:1  respondens autem Dominus Iob de turbine ait
40:2  accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi
40:3  numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris
40:4  et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas
40:5  circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus
40:6  disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia
40:7  respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo
40:8  absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam
40:9  et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua
40:10  ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet
40:11  fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius
40:12  constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt
40:13  ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae
40:14  ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius
40:15  huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi
40:16  sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus
40:17  protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis
40:18  ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius
40:19  in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius
40:20  an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius
40:21  numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius
40:22  numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia
40:23  numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum
40:24  numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis
40:25  concident eum amici divident illum negotiatores
40:26  numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius
40:27  pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui
40:28  ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur