Home Master Index
←Prev   Job 41 as rendered by/in  Next→ 



41:1  non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo
41:2  quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt
41:3  non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis
41:4  quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit
41:5  portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido
41:6  corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus
41:7  una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas
41:8  una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur
41:9  sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi
41:10  de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae
41:11  de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis
41:12  halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur
41:13  in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas
41:14  membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur
41:15  cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus
41:16  cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur
41:17  cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax
41:18  reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes
41:19  non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae
41:20  quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam
41:21  sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum
41:22  fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt
41:23  post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem
41:24  non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret
41:25  omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae