Home Master Index
←Prev   Job 6 as rendered by/in  Next→ 



6:1  respondens autem Iob dixit
6:2  utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera
6:3  quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena
6:4  quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me
6:5  numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit
6:6  aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem
6:7  quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi mei sunt
6:8  quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus
6:9  et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me
6:10  et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti
6:11  quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam
6:12  nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est
6:13  ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me
6:14  qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit
6:15  fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus
6:16  qui timent pruinam inruet super eos nix
6:17  tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo
6:18  involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt
6:19  considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper
6:20  confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt
6:21  nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis
6:22  numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi
6:23  vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me
6:24  docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me
6:25  quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere
6:26  ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis
6:27  super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum
6:28  verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar
6:29  respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicate
6:30  et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit