Home Master Index
←Prev   Job 8 as rendered by/in  Next→ 



8:1  respondens autem Baldad Suites dixit
8:2  usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui
8:3  numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est
8:4  etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae
8:5  tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus
8:6  si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae
8:7  in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis
8:8  interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam
8:9  hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram
8:10  et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia
8:11  numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua
8:12  cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit
8:13  sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit
8:14  non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius
8:15  innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget
8:16  humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur
8:17  super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur
8:18  si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te
8:19  haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur
8:20  Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis
8:21  donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo
8:22  qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet