Home Master Index
←Prev   Job 9 as rendered by/in  Next→ 



9:1  et respondens Iob ait
9:2  vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo conpositus Deo
9:3  si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro mille
9:4  sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit
9:5  qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suo
9:6  qui commovet terram de loco suo et columnae eius concutiuntur
9:7  qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi sub signaculo
9:8  qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris
9:9  qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri
9:10  qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus
9:11  si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum
9:12  si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis
9:13  Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem
9:14  quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eo
9:15  qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecabor
9:16  et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam
9:17  in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa
9:18  non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus
9:19  si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere
9:20  si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit
9:21  etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et taedebit me vitae meae
9:22  unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit
9:23  si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat
9:24  terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est
9:25  dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum
9:26  pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam
9:27  cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et dolore torqueor
9:28  verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti
9:29  si autem et sic impius sum quare frustra laboravi
9:30  si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meae
9:31  tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta mea
9:32  neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri
9:33  non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus
9:34  auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat
9:35  loquar et non timebo eum neque enim possum metuens respondere