Home Master Index
←Prev   Judith 16 as rendered by/in  Next→ 



16:1  tunc cantavit canticum hoc Domino Iudith dicens
16:2  incipite Domino in tympanis cantate Deo in cymbalis modulamini illi psalmum novum exaltate et invocate nomen eius
16:3  Dominus conterens bella Dominus nomen est illi
16:4  qui posuit castra sua in medio populi sui ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum
16:5  venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suae cuius multitudo obturavit torrentes et equi eorum cooperuerunt valles
16:6  dixit se incensurum fines meos et iuvenes meos occisurum gladio infantes meos dare in praedam et virgines in captivitatem
16:7  Dominus autem omnipotens nocuit eum et tradidit eum in manus feminae et confudit eum
16:8  non enim cecidit potens eorum a iuvenibus nec filii Titan percusserunt eum nec excelsi gigantes inposuerunt se illi sed Iudith filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum
16:9  exuit enim se vestimenta viduitatis et induit se vestimenta laetitiae in exultatione filiorum Israhel
16:10  unxit faciem suam unguento conligavit cincinnos suos mitra ad decipiendum illum
16:11  sandalia eius rapuerunt oculos eius pulchritudo eius captivam fecit animam eius amputavit pugione cervicem eius
16:12  horruerunt Persae constantiam eius et Medi audaciam eius
16:13  tunc ululaverunt castra Assyriorum quando apparuerunt humiles mei arescentes in siti
16:14  filii puellarum conpunxerunt eos et sicut pueros fugientes occiderunt eos perierunt in proelio a facie Domini mei
16:15  hymnum cantemus Domino hymnum novum cantemus Deo nostro
16:16  Adonai Domine magnus es tu et praeclarus in virtute et quem superare nemo potest
16:17  tibi serviat omnis creatura tua quia dixisti et facta sunt misisti spiritum tuum et creata sunt et non est qui resistat voci tuae
16:18  montes a fundamentis movebuntur cum aquis petrae sicut cera liquescent ante faciem tuam
16:19  qui autem timent te magni erunt apud te prae omnia
16:20  vae genti insurgenti super genus meum Dominus enim omnipotens vindicabit in eis in die iudicii visitabit illos
16:21  dabit enim ignem et vermes in carnes eorum ut urantur et sentiant usque in sempiternum
16:22  et factum est post haec omnis populus post victoriam venit ad Hierusalem adorare Dominum et mox ut purificati sunt obtulerunt omnes holocausta et vota et repromissiones suas
16:23  porro Iudith universa vasa bellica Holofernis quae dedit illi populus et conopeum quod ipsa sustulerat in anathema oblivionis
16:24  erat autem populus iucundus secundum faciem sanctorum et per tres menses gaudium huius victoriae celebratum est cum Iudith
16:25  post dies autem illos unusquisque rediit in sua et Iudith magna facta est in Bethulia et praeclarior erat universae terrae Israhel
16:26  erat etiam virtuti castitatis adiuncta ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitae suae ex quo defunctus est Manasses vir eius
16:27  erat autem diebus festis procedens cum gloria magna
16:28  mansit autem in domo viri sui annos centum quinque et dimisit abram suam liberam et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethuliam
16:29  luxitque illam omnis populus diebus septem
16:30  in omni autem spatio vitae eius non fuit qui perturbaret Israhel et post mortem eius annis multis