Home Master Index
←Prev   Judith 2 as rendered by/in  Next→ 



2:1  anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis vicesima et secunda die mensis primi factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se
2:2  vocavitque omnes maiores omnesque duces bellatores suos et habuit cum eis mysterium consilii sui
2:3  dixitque cogitationem suam in eo esse ut omnem terram suo subiugaret imperio
2:4  quod dictum cum placuisset omnibus vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiae suae
2:5  et dixit egredere adversum omne regnum occidentis et contra eos praecipue qui contempserunt imperium meum
2:6  non parcet oculus meus ulli regno omnemque urbem munitam subiugabis mihi
2:7  tunc Holofernis vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum et dinumeravit viros in expeditione sicut praecepit ei rex centum viginti milia peditum pugnatorum et equites sagittarios duodecim milia
2:8  omnemque expeditionem suam fecit praeire multitudinem innumerabilium camelorum cum his quae exercitibus sufficerent copiose boum quoque armenta gregesque ovium quorum non erat numerus
2:9  frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit
2:10  aurum vero et argentum de domo regis adsumpsit multum nimis
2:11  et profectus est ipse et omnis exercitus cum quadrigis et equitibus et sagittariis qui cooperuerunt faciem terrae sicut lucustae
2:12  cumque pertransisset fines Assyriorum venit ad magnos montes Angae qui sunt a sinistro Ciliciae ascenditque omnia castella eorum et obtinuit omnem munitionem
2:13  effregit autem civitatem opinatissimam Meluthi praedavitque omnes filios Tharsis et filios Ismahel qui erant contra faciem deserti et ad austrum terrae Celeon
2:14  et transiit Eufraten et venit ad Mesopotamiam et fregit omnes civitates excelsas quae erant ibi a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare
2:15  et occupavit terminos eius a Cilicia usque ad fines Iafeth qui sunt ad austrum
2:16  abduxitque omnes filios Madian ac praedavit omnem locupletationem eorum omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii
2:17  et post haec descendit in campos Damasci in diebus messis et succendit omnia sata omnesque arbores ac vineas fecit incidi
2:18  et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram