Home Master Index
←Prev   Judith 3 as rendered by/in  Next→ 



3:1  tunc miserunt legatos suos universarum urbium et provinciarum reges ac principes Syriae scilicet Mesopotamiae et Syriae Sobal et Lybiae atque Ciliciae qui venientes ad Holofernem dixerunt
3:2  desinat indignatio tua circa nos melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno et subditi simus tibi quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostrae damna patiamini
3:3  omnis civitas nostra omnisque possessio omnes colles et montes et campi armenta boum greges ovium caprarumque equorum camelorumque et universae facultates nostrae atque familiae in conspectu tuo sunt
3:4  sint omnia sub lege tua
3:5  nos iam et filii nostri servi tui sumus
3:6  veni nobis pacificus dominus et utere servitia nostra sicut placuerit tibi
3:7  tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna et obtinuit omnem civitatem et omnem inhabitantem terram
3:8  de universis autem urbibus adsumpsit sibi auxiliarios viros fortes et electos ad bellum
3:9  tantusque metus provinciis illius incubuit ut universarum urbium habitatores principes et honorati simul cum populis exirent in obviam venienti
3:10  excipientes eum cum coronis et lampadibus ducentes choros in tibiis et tympanis
3:11  nec ista tamen facientes ferocitatem eius pectoris mitigare potuerunt
3:12  nam et civitates eorum destruxit et lucos eorum excidit
3:13  praeceperat enim illi Nabuchodonosor rex ut omnes deos terrae exterminaret videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quae potuissent Holofernis potentia subiugari
3:14  pertransiens autem Syriam Subal et omnem Apamiam omnemque Mesopotamiam venit ad Idumeos in terra Gabaa
3:15  accepitque civitates eorum et sedit ibi per triginta dies in quibus diebus adunari praecepit universum exercitum virtutis suae