Home Master Index
←Prev   Lamentations 5 as rendered by/in  Next→ 



5:1  recordare Domine quid acciderit nobis intuere et respice obprobrium nostrum
5:2  hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos
5:3  pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae
5:4  aquam nostram pecunia bibimus ligna nostra pretio conparavimus
5:5  cervicibus minabamur lassis non dabatur requies
5:6  Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane
5:7  patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus
5:8  servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu eorum
5:9  in animabus nostris adferebamus panem nobis a facie gladii in deserto
5:10  pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis
5:11  mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Iuda
5:12  principes manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt
5:13  adulescentibus inpudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt
5:14  senes de portis defecerunt iuvenes de choro psallentium
5:15  defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster
5:16  cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus
5:17  propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri
5:18  propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt in eo
5:19  tu autem Domine in aeternum permanebis solium tuum in generatione et generatione
5:20  quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in longitudinem dierum
5:21  converte nos Domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio