Home Master Index
←Prev   Leviticus 23 as rendered by/in  Next→ 



23:1  locutus est Dominus ad Mosen dicens
23:2  loquere filiis Israhel et dices ad eos hae sunt feriae Domini quas vocabitis sanctas
23:3  sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris
23:4  hae sunt ergo feriae Domini sanctae quas celebrare debetis temporibus suis
23:5  mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase Domini est
23:6  et quintadecima die mensis huius sollemnitas azymorum Domini est septem diebus azyma comedetis
23:7  dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque omne opus servile non facietis in eo
23:8  sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus dies autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque servile opus fiet in eo
23:9  locutusque est Dominus ad Mosen dicens
23:10  loquere filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis et messueritis segetem feretis manipulos spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotem
23:11  qui elevabit fasciculum coram Domino ut acceptabile sit pro vobis altero die sabbati et sanctificabit illum
23:12  atque in eodem die quo manipulus consecratur caedetur agnus inmaculatus anniculus in holocaustum Domini
23:13  et libamenta offerentur cum eo duae decimae similae conspersae oleo in incensum Domini odoremque suavissimum liba quoque vini quarta pars hin
23:14  panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro praeceptum est sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis vestris
23:15  numerabitis ergo ab altero die sabbati in quo obtulistis manipulum primitiarum septem ebdomadas plenas
23:16  usque ad alteram diem expletionis ebdomadae septimae id est quinquaginta dies et sic offeretis sacrificium novum Domino
23:17  ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae quos coquetis in primitias Domini
23:18  offeretisque cum panibus septem agnos inmaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos et erunt in holocausto cum libamentis suis in odorem suavissimum Domino
23:19  facietis et hircum pro peccato duosque agnos anniculos hostias pacificorum
23:20  cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino cedent in usum eius
23:21  et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum omne opus servile non facietis in eo legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et generationibus vestris
23:22  postquam autem messueritis segetem terrae vestrae non secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus vester
23:23  locutusque est Dominus ad Mosen dicens
23:24  loquere filiis Israhel mense septimo prima die mensis erit vobis sabbatum memorabile clangentibus tubis et vocabitur sanctum
23:25  omne opus servile non facietis in eo et offeretis holocaustum Domino
23:26  locutusque est Dominus ad Mosen dicens
23:27  decimo die mensis huius septimi dies expiationum erit celeberrimus et vocabitur sanctus adfligetisque animas vestras in eo et offeretis holocaustum Domino
23:28  omne opus non facietis in tempore diei huius quia dies propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vester
23:29  omnis anima quae adflicta non fuerit die hoc peribit de populis suis
23:30  et quae operis quippiam fecerit delebo eam de populo suo
23:31  nihil ergo operis facietis in eo legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris
23:32  sabbatum requietionis est adfligetis animas vestras die nono mensis a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra
23:33  et locutus est Dominus ad Mosen dicens
23:34  loquere filiis Israhel a quintodecimo die mensis huius septimi erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino
23:35  dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus omne opus servile non facietis
23:36  et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est enim coetus atque collectae omne opus servile non facietis in eo
23:37  hae sunt feriae Domini quas vocabitis celeberrimas et sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei
23:38  exceptis sabbatis Domini donisque vestris et quae offertis ex voto vel quae sponte tribuitis Domino
23:39  a quintodecimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae celebrabitis ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requies
23:40  sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro
23:41  celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum legitimum sempiternum erit in generationibus vestris mense septimo festa celebrabitis
23:42  et habitabitis in umbraculis septem diebus omnis qui de genere est Israhel manebit in tabernaculis
23:43  ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israhel cum educerem eos de terra Aegypti ego Dominus Deus vester
23:44  locutusque est Moses super sollemnitatibus Domini ad filios Israhel