Home Master Index
←Prev   Leviticus 24 as rendered by/in  Next→ 



24:1  et locutus est Dominus ad Mosen dicens
24:2  praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas iugiter
24:3  extra velum testimonii in tabernaculo foederis ponetque eas Aaron a vespere usque in mane coram Domino cultu rituque perpetuo in generationibus vestris
24:4  super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu Domini
24:5  accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes qui singuli habebunt duas decimas
24:6  quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues
24:7  et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in monumentum oblationis Domini
24:8  per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israhel foedere sempiterno
24:9  eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco sancto quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo
24:10  ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem pepererat de viro aegyptio inter filios Israhel iurgatus est in castris cum viro israhelite
24:11  cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei adductus est ad Mosen vocabatur autem mater eius Salumith filia Dabri de tribu Dan
24:12  miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet Dominus
24:13  qui locutus est ad Mosen
24:14  dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidet eum populus universus
24:15  et ad filios Israhel loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum
24:16  et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur
24:17  qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur
24:18  qui percusserit animal reddat vicarium id est animam pro anima
24:19  qui inrogaverit maculam cuilibet civium suorum sicut fecit fiet ei
24:20  fracturam pro fractura oculum pro oculo dentem pro dente restituet qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur
24:21  qui percusserit iumentum reddet aliud qui percusserit hominem punietur
24:22  aequum iudicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester
24:23  locutusque est Moses ad filios Israhel et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi