Home Master Index
←Prev   Leviticus 25 as rendered by/in  Next→ 



25:1  locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicens
25:2  loquere filiis Israhel et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini
25:3  sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius
25:4  septimo autem anno sabbatum erit terrae requietionis Domini agrum non seres et vineam non putabis
25:5  quae sponte gignit humus non metes et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terrae est
25:6  sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancillae et mercennario tuo et advenae qui peregrinantur apud te
25:7  iumentis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur praebebunt cibum
25:8  numerabis quoque tibi septem ebdomades annorum id est septem septies quae simul faciunt annos quadraginta novem
25:9  et clanges bucina mense septimo decima die mensis propitiationis tempore in universa terra vestra
25:10  sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae ipse est enim iobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam
25:11  quia iobeleus est et quinquagesimus annus non seretis neque metetis sponte in agro nascentia et primitias vindemiae non colligetis
25:12  ob sanctificationem iobelei sed statim ablata comedetis
25:13  anno iobelei redient omnes ad possessiones suas
25:14  quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo ne contristes fratrem tuum sed iuxta numerum annorum iobelei emes ab eo
25:15  et iuxta supputationem frugum vendet tibi
25:16  quanto plus anni remanserint post iobeleum tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minoris et emptio constabit tempus enim frugum vendet tibi
25:17  nolite adfligere contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester
25:18  facite praecepta mea et iudicia custodite et implete ea ut habitare possitis in terra absque ullo pavore
25:19  et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantes
25:20  quod si dixeritis quid comedemus anno septimo si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras
25:21  dabo benedictionem meam vobis anno sexto et faciet fructus trium annorum
25:22  seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera
25:23  terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenae et coloni mei estis
25:24  unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione vendetur
25:25  si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit propinquus eius potest redimere quod ille vendiderat
25:26  sin autem non habuerit proximum et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire
25:27  conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod reliquum est reddet emptori sicque recipiet possessionem suam
25:28  quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum iobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum
25:29  qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annus
25:30  si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum et redimi non poterit etiam in iobeleo
25:31  sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet agrorum iure vendetur si ante redempta non fuerit in iobeleo revertetur ad dominum
25:32  aedes Levitarum quae in urbibus sunt semper possunt redimi
25:33  si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios Israhel
25:34  suburbana autem eorum non venient quia possessio sempiterna est
25:35  si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum
25:36  ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te
25:37  pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges
25:38  ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus
25:39  si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non eum opprimes servitute famulorum
25:40  sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum iobeleum operabitur apud te
25:41  et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum
25:42  mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Aegypti non venient condicione servorum
25:43  ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum
25:44  servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt
25:45  et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulos
25:46  et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum fratres autem vestros filios Israhel ne opprimatis per potentiam
25:47  si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini et adtenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius
25:48  post venditionem potest redimi qui voluerit ex fratribus suis redimet eum
25:49  et patruus et patruelis et consanguineus et adfinis sin autem et ipse potuerit redimet se
25:50  supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata
25:51  si plures fuerint anni qui remanent usque ad iobeleum secundum hos reddet et pretium
25:52  si pauci ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum et reddet emptori quod reliquum est annorum
25:53  quibus ante servivit mercedibus inputatis non adfliget eum violenter in conspectu tuo
25:54  quod si per haec redimi non potuerit anno iobeleo egredietur cum liberis suis
25:55  mei sunt enim servi filii Israhel quos eduxi de terra Aegypti