Home Master Index
←Prev   Numbers 10 as rendered by/in  Next→ 



10:1  locutus est Dominus ad Mosen dicens
10:2  fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra
10:3  cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium foederis tabernaculi
10:4  si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israhel
10:5  sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam
10:6  in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione
10:7  quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt
10:8  filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris
10:9  si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum
10:10  si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester
10:11  anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis
10:12  profectique sunt filii Israhel per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan
10:13  moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu Mosi
10:14  filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab
10:15  in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanahel filius Suar
10:16  in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius Helon
10:17  depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari
10:18  profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur
10:19  in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai
10:20  porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel
10:21  profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum
10:22  moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud
10:23  in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius Phadassur
10:24  et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis
10:25  novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
10:26  in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius Ochran
10:27  et in tribu filiorum Nepthalim princeps Achira filius Henan
10:28  haec sunt castra et profectiones filiorum Israhel per turmas suas quando egrediebantur
10:29  dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli
10:30  cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum
10:31  et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster
10:32  cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi
10:33  profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum
10:34  nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent
10:35  cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua
10:36  cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israhel