Home Master Index
←Prev   Numbers 13 as rendered by/in  Next→ 



13:1  profectus est de Aseroth fixis tentoriis in deserto Pharan
13:2  ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens
13:3  mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israhel singulos de singulis tribubus ex principibus
13:4  fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina
13:5  de tribu Ruben Semmua filium Zecchur
13:6  de tribu Symeon Saphat filium Huri
13:7  de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne
13:8  de tribu Isachar Igal filium Ioseph
13:9  de tribu Ephraim Osee filium Nun
13:10  de tribu Beniamin Phalti filium Raphu
13:11  de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi
13:12  de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi
13:13  de tribu Dan Ammihel filium Gemalli
13:14  de tribu Aser Sthur filium Michahel
13:15  de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi
13:16  de tribu Gad Guhel filium Machi
13:17  haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue
13:18  misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes
13:19  considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures
13:20  ipsa terra bona an mala urbes quales muratae an absque muris
13:21  humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt
13:22  cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath
13:23  ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est
13:24  pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt
13:25  qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israhel
13:26  reversique exploratores terrae post quadraginta dies omni regione circuita
13:27  venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae
13:28  et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest
13:29  sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi
13:30  Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis
13:31  inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam
13:32  alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est
13:33  detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procerae staturae est
13:34  ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustae videbamur