Home Master Index
←Prev   Numbers 2 as rendered by/in  Next→ 



2:1  locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
2:2  singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israhel per gyrum tabernaculi foederis
2:3  ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab
2:4  et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescentorum
2:5  iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanahel filius Suar
2:6  et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti
2:7  in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon
2:8  omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta septem milia quadringenti
2:9  universi qui in castris Iudae adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti et per turmas suas primi egredientur
2:10  in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur
2:11  et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta sex milia quingenti
2:12  iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai
2:13  et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta novem milia trecenti
2:14  in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel
2:15  et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta
2:16  omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur
2:17  levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur
2:18  ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud
2:19  cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia quingenti
2:20  et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamalihel filius Phadassur
2:21  cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt triginta duo milia ducenti
2:22  in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis
2:23  et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt triginta quinque milia quadringenti
2:24  omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo milia centum per turmas suas tertii proficiscentur
2:25  ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
2:26  cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt sexaginta duo milia septingenti
2:27  iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran
2:28  cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia et mille quingenti
2:29  de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius Henan
2:30  cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti
2:31  omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscentur
2:32  hic numerus filiorum Israhel per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti quinquaginta
2:33  Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel sic enim praecepit Dominus Mosi
2:34  feceruntque filii Israhel iuxta omnia quae mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum