Home Master Index
←Prev   Numbers 25 as rendered by/in  Next→ 



25:1  morabatur autem eo tempore Israhel in Setthim et fornicatus est populus cum filiabus Moab
25:2  quae vocaverunt eos ad sacrificia sua at illi comederunt et adoraverunt deos earum
25:3  initiatusque est Israhel Beelphegor et iratus Dominus
25:4  ait ad Mosen tolle cunctos principes populi et suspende eos contra solem in patibulis ut avertatur furor meus ab Israhel
25:5  dixitque Moses ad iudices Israhel occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor
25:6  et ecce unus de filiis Israhel intravit coram fratribus suis ad scortum madianitin vidente Mose et omni turba filiorum Israhel qui flebant ante fores tabernaculi
25:7  quod cum vidisset Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis surrexit de medio multitudinis et arrepto pugione
25:8  ingressus est post virum israhelitem in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem in locis genitalibus cessavitque plaga a filiis Israhel
25:9  et occisi sunt viginti quattuor milia homines
25:10  dixitque Dominus ad Mosen
25:11  Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israhel quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israhel in zelo meo
25:12  idcirco loquere ad eos ecce do ei pacem foederis mei
25:13  et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israhel
25:14  erat autem nomen viri israhelitae qui occisus est cum Madianitide Zambri filius Salu dux de cognatione et tribu Symeonis
25:15  porro mulier madianitis quae pariter interfecta est vocabatur Chozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum
25:16  locutusque est Dominus ad Mosen dicens
25:17  hostes vos sentiant Madianitae et percutite eos
25:18  quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phogor et Chozbi filiam ducis Madian sororem suam quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phogor