Home Master Index
←Prev   Numbers 29 as rendered by/in  Next→ 



29:1  mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum
29:2  offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
29:3  et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos duas decimas per arietem
29:4  unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem
29:5  et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populi
29:6  praeter holocaustum kalendarum cum sacrificiis suis et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis hisdem caerimoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino
29:7  decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in ea
29:8  offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
29:9  et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos duas decimas per arietem
29:10  decimam decimae per agnos singulos qui sunt simul septem agni
29:11  et hircum pro peccato absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum in sacrificio et libaminibus eorum
29:12  quintadecima vero die mensis septimi quae vobis erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus
29:13  offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos quattuordecim inmaculatos
29:14  et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus
29:15  et decimam decimae agnis singulis qui sunt simul agni quattuordecim
29:16  et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius
29:17  in die altero offeres vitulos de armento duodecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
29:18  sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
29:19  et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
29:20  die tertio offeres vitulos undecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
29:21  sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
29:22  et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius
29:23  die quarto offeres vitulos decem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
29:24  sacrificiaque eorum et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
29:25  et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
29:26  die quinto offeres vitulos novem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
29:27  sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
29:28  et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
29:29  die sexto offeres vitulos octo arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
29:30  sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
29:31  et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
29:32  die septimo offeres vitulos septem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
29:33  sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
29:34  et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
29:35  die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non facietis
29:36  offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
29:37  sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
29:38  et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
29:39  haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificis