Home Master Index
←Prev   Numbers 31 as rendered by/in  Next→ 



31:1  locutusque est Dominus ad Mosen dicens
31:2  ulciscere prius filios Israhel de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum
31:3  statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis
31:4  mille viri de singulis tribubus eligantur Israhel qui mittantur ad bellum
31:5  dederuntque millenos de cunctis tribubus id est duodecim milia expeditorum ad pugnam
31:6  quos misit Moses cum Finees filio Eleazari sacerdotis vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei
31:7  cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent omnes mares occiderunt
31:8  et reges eorum Evi et Recem et Sur et Ur et Rebe quinque principes gentis Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio
31:9  ceperuntque mulieres eorum et parvulos omniaque pecora et cunctam supellectilem quicquid habere potuerant depopulati sunt
31:10  tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit
31:11  et tulerunt praedam et universa quae ceperant tam ex hominibus quam ex iumentis
31:12  et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israhel reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Hiericho
31:13  egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castra
31:14  iratusque Moses principibus exercitus tribunis et centurionibus qui venerant de bello
31:15  ait cur feminas reservastis
31:16  nonne istae sunt quae deceperunt filios Israhel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus
31:17  ergo cunctos interficite quicquid est generis masculini etiam in parvulis et mulieres quae noverunt viros in coitu iugulate
31:18  puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis
31:19  et manete extra castra septem diebus qui occiderit hominem vel occisum tetigerit lustrabitur die tertio et septimo
31:20  et de omni praeda sive vestimentum fuerit sive vas et aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno expiabitur
31:21  Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant sic locutus est hoc est praeceptum legis quod mandavit Dominus Mosi
31:22  aurum et argentum et aes et ferrum et stagnum et plumbum
31:23  et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis sanctificabitur
31:24  et lavabitis vestimenta vestra die septimo et purificati postea castra intrabitis
31:25  dixitque Dominus ad Mosen
31:26  tollite summam eorum quae capta sunt ab homine usque ad pecus tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi
31:27  dividesque ex aequo praedam inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum et inter omnem reliquam multitudinem
31:28  et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bubus et asinis et ovibus
31:29  et dabis eam Eleazaro sacerdoti quia primitiae Domini sunt
31:30  ex media quoque parte filiorum Israhel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini
31:31  feceruntque Moses et Eleazar sicut praeceperat Dominus
31:32  fuit autem praeda quam exercitus ceperat ovium sescenta septuaginta quinque milia
31:33  boum septuaginta duo milia
31:34  asinorum sexaginta milia et mille
31:35  animae hominum sexus feminei quae non cognoverant viros triginta duo milia
31:36  dataque est media pars his qui in proelio fuerant ovium trecenta triginta septem milia quingenta
31:37  e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae septuaginta quinque
31:38  et de bubus triginta sex milibus boves septuaginta duo
31:39  de asinis triginta milibus quingentis asini sexaginta unus
31:40  de animabus hominum sedecim milibus cesserunt in partem Domini triginta duae animae
31:41  tradiditque Moses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti sicut ei fuerat imperatum
31:42  ex media parte filiorum Israhel quam separaverat his qui in proelio fuerant
31:43  de media vero parte quae contigerat reliquae multitudini id est de ovium trecentis triginta septem milibus quingentis
31:44  et de bubus triginta sex milibus
31:45  et de asinis triginta milibus quingentis
31:46  et de hominibus sedecim milibus
31:47  tulit Moses quinquagesimum caput et dedit Levitis qui excubant in tabernaculo Domini sicut praeceperat Dominus
31:48  cumque accessissent principes exercitus ad Mosen et tribuni centurionesque dixerunt
31:49  nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum quos habuimus sub manu nostra et ne unus quidem defuit
31:50  ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in praeda auri potuimus invenire periscelides et armillas anulos et dextralia ac murenulas ut depreceris pro nobis Dominum
31:51  susceperuntque Moses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus
31:52  pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos a tribunis et centurionibus
31:53  unusquisque enim quod in praeda rapuerat suum erat
31:54  et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii in monumentum filiorum Israhel coram Domino