Home Master Index
←Prev   Numbers 33 as rendered by/in  Next→ 



33:1  hae sunt mansiones filiorum Israhel qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron
33:2  quas descripsit Moses iuxta castrorum loca quae Domini iussione mutabant
33:3  profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israhel in manu excelsa videntibus cunctis Aegyptiis
33:4  et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionem
33:5  castrametati sunt in Soccoth
33:6  et de Soccoth venerunt in Aetham quae est in extremis finibus solitudinis
33:7  inde egressi venerunt contra Phiahiroth quae respicit Beelsephon et castrametati sunt ante Magdolum
33:8  profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Aetham castrametati sunt in Mara
33:9  profectique de Mara venerunt in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta ibique castrametati sunt
33:10  sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum profectique de mari Rubro
33:11  castrametati sunt in deserto Sin
33:12  unde egressi venerunt in Dephca
33:13  profectique de Dephca castrametati sunt in Alus
33:14  egressi de Alus Raphidim fixere tentoria ubi aqua populo defuit ad bibendum
33:15  profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai
33:16  sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulchra Concupiscentiae
33:17  profectique de sepulchris Concupiscentiae castrametati sunt in Aseroth
33:18  et de Aseroth venerunt in Rethma
33:19  profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares
33:20  unde egressi venerunt in Lebna
33:21  et de Lebna castrametati sunt in Ressa
33:22  egressi de Ressa venerunt in Ceelatha
33:23  unde profecti castrametati sunt in monte Sepher
33:24  egressi de monte Sepher venerunt in Arada
33:25  inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth
33:26  profectique de Maceloth venerunt in Thaath
33:27  de Thaath castrametati sunt in Thare
33:28  unde egressi fixerunt tentoria in Methca
33:29  et de Methca castrametati sunt in Esmona
33:30  profectique de Esmona venerunt in Moseroth
33:31  et de Moseroth castrametati sunt in Baneiacan
33:32  egressique de Baneiacan venerunt in montem Gadgad
33:33  unde profecti castrametati sunt in Hietebatha
33:34  et de Hietebatha venerunt in Ebrona
33:35  egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber
33:36  inde profecti venerunt in desertum Sin haec est Cades
33:37  egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom
33:38  ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensis
33:39  cum esset annorum centum viginti trium
33:40  audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israhel
33:41  et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona
33:42  unde egressi venerunt in Phinon
33:43  profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth
33:44  et de Oboth venerunt in Ieabarim quae est in finibus Moabitarum
33:45  profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad
33:46  unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim
33:47  egressi de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo
33:48  profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab super Iordanem contra Hiericho
33:49  ibique castrametati sunt de Bethsimon usque ad Belsattim in planioribus locis Moabitarum
33:50  ubi locutus est Dominus ad Mosen
33:51  praecipe filiis Israhel et dic ad eos quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan
33:52  disperdite cunctos habitatores regionis illius confringite titulos et statuas comminuite atque omnia excelsa vastate
33:53  mundantes terram et habitantes in ea ego enim dedi vobis illam in possessionem
33:54  quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur
33:55  sin autem nolueritis interficere habitatores terrae qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceae in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae
33:56  et quicquid illis facere cogitaram vobis faciam