Home Master Index
←Prev   Numbers 36 as rendered by/in  Next→ 



36:1  accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph locutique sunt Mosi coram principibus Israhel atque dixerunt
36:2  tibi domino nostro praecepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israhel et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri
36:3  quas si alterius tribus homines uxores acceperint sequetur possessio sua et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur
36:4  atque ita fiet ut cum iobeleus id est quinquagesimus annus remissionis advenerit confundatur sortium distributio et aliorum possessio ad alios transeat
36:5  respondit Moses filiis Israhel et Domino praecipiente ait recte tribus filiorum Ioseph locuta est
36:6  et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est nubant quibus volunt tantum ut suae tribus hominibus
36:7  ne commisceatur possessio filiorum Israhel de tribu in tribum omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua
36:8  et cunctae feminae maritos de eadem tribu accipient ut hereditas permaneat in familiis
36:9  nec sibi misceantur tribus sed ita maneant
36:10  ut a Domino separatae sunt feceruntque filiae Salphaad ut fuerat imperatum
36:11  et nupserunt Maala et Thersa et Egla et Melcha et Noa filiis patrui sui
36:12  de familia Manasse qui fuit filius Ioseph et possessio quae illis fuerat adtributa mansit in tribu et familia patris earum