Home Master Index
←Prev   Numbers 5 as rendered by/in  Next→ 



5:1  locutusque est Dominus ad Mosen dicens
5:2  praecipe filiis Israhel ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo
5:3  tam masculum quam feminam eicite de castris ne contaminent ea cum habitaverim vobiscum
5:4  feceruntque ita filii Israhel et eiecerunt eos extra castra sicut locutus erat Dominus Mosi
5:5  locutus est Dominus ad Mosen dicens
5:6  loquere ad filios Israhel vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis quae solent hominibus accidere et per neglegentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint
5:7  confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem desuper ei in quem peccaverint
5:8  sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis excepto ariete qui offertur pro expiatione ut sit placabilis hostia
5:9  omnes quoque primitiae quas offerunt filii Israhel ad sacerdotem pertinent
5:10  et quicquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis ipsius erit
5:11  locutus est Dominus ad Mosen dicens
5:12  loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir cuius uxor erraverit maritumque contemnens
5:13  dormierit cum altero viro et hoc maritus deprehendere non quiverit sed latet adulterium et testibus argui non potest quia non est inventa in stupro
5:14  si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam quae vel polluta est vel falsa suspicione appetitur
5:15  adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinae hordiaciae non fundet super eam oleum nec inponet tus quia sacrificium zelotypiae est et oblatio investigans adulterium
5:16  offeret igitur eam sacerdos et statuet coram Domino
5:17  adsumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eam
5:18  cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiae ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit
5:19  adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti toro non te nocebunt aquae istae amarissimae in quas maledicta congessi
5:20  sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero
5:21  his maledictionibus subiacebis det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et tumens uterus disrumpatur
5:22  ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur et respondebit mulier amen amen
5:23  scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit
5:24  et dabit ei bibere quas cum exhauserit
5:25  tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypiae et elevabit illud coram Domino inponetque super altare ita dumtaxat ut prius
5:26  pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas
5:27  quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea pertransibunt eam aquae maledictionis et inflato ventre conputrescet femur eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo
5:28  quod si polluta non fuerit erit innoxia et faciet liberos
5:29  ista est lex zelotypiae si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit
5:30  maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos iuxta omnia quae scripta sunt
5:31  maritus absque culpa erit et illa recipiet iniquitatem suam