Home Master Index
←Prev   Prayer of Manassah 1 as rendered by/in  Next→ 



1:1  Domine Deus omnipotens patrum nostrorum, Abraham, Isaac et Iacob et semini eorum iusto,
1:2  qui fecisti caelum et terram cum omni ornatu eorum,
1:3  qui signasti mare verbo praecepti tui, qui conclusisti abyssum et signasti terribili et laudabili nomini tuo,
1:4  quod omnes pavent et tremunt a vultu virtutis tuae.
1:5  et insustentabilis ira super peccatores comminationis tuae,
1:6  inmensa vero et investigabilis misericordia promissionis tuae,
1:7  quoniam tu es Dominus altissimus super omnem terram, longanimis et multum misericors et paenitens super malitias hominum. tu autem Domine, secundum bonitatem tuam promisisti paenitentiam remissionis peccatorum,
1:8  et tu Deus iustorum, non posuisti paenitentiam iustis Abraham, Isaac et Iacob, his qui tibi non peccaverunt.
1:9  quoniam peccavi super numerum harenae maris, multiplicatae sunt iniquitates meae.
1:10  incurvatus sum multo vinculo ferri et non est respiratio mihi, quia excitavi iracundiam tuam et malum coram te feci, statuens abominationes et multiplicans offensiones.
1:11  et nunc flecto genua cordis mei, precans ad te bonitatem, Domine.
1:12  peccavi Domine, peccavi et iniquitatem meam agnosco.
1:13  peto rogans te Domine remitte mihi, remitte mihi, ne simul perdas me cum iniquitatibus meis neque in aeternum reserves mala mihi,
1:14  quia indignum salvabis me secundum magnam misericordiam tuam.