Home Master Index
←Prev   Proverbs 1 as rendered by/in  Next→ 



1:1  parabolae Salomonis filii David regis Israhel
1:2  ad sciendam sapientiam et disciplinam
1:3  ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem
1:4  ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus
1:5  audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit
1:6  animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum
1:7  timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt
1:8  audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae
1:9  ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo
1:10  fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas
1:11  si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra
1:12  degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum
1:13  omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis
1:14  sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum
1:15  fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum
1:16  pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem
1:17  frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum
1:18  ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas
1:19  sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt
1:20  sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam
1:21  in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens
1:22  usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam
1:23  convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea
1:24  quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret
1:25  despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis
1:26  ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit
1:27  cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia
1:28  tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me
1:29  eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint
1:30  nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae
1:31  comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur
1:32  aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos
1:33  qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato