Home Master Index
←Prev   Proverbs 11 as rendered by/in  Next→ 



11:1  statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum voluntas eius
11:2  ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia
11:3  simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio perversorum vastabit illos
11:4  non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a morte
11:5  iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet impius
11:6  iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniqui
11:7  mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribit
11:8  iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo
11:9  simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur scientia
11:10  in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione impiorum erit laudatio
11:11  benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur
11:12  qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit
11:13  qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissum
11:14  ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia
11:15  adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cavet laqueos securus erit
11:16  mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias
11:17  benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis est et propinquos abicit
11:18  impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis
11:19  clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem
11:20  abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant
11:21  manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum salvabitur
11:22  circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua
11:23  desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furor
11:24  alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt
11:25  anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur
11:26  qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium
11:27  bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis
11:28  qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi virens folium germinabunt
11:29  qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus est serviet sapienti
11:30  fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens est
11:31  si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator