Home Master Index
←Prev   Proverbs 12 as rendered by/in  Next→ 



12:1  qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est
12:2  qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit
12:3  non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur
12:4  mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit
12:5  cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia
12:6  verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos
12:7  verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit
12:8  doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui
12:9  melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane
12:10  novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia
12:11  qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est
12:12  desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet
12:13  propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia
12:14  de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei
12:15  via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia
12:16  fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est
12:17  qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus
12:18  est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est
12:19  labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii
12:20  dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium
12:21  non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo
12:22  abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei
12:23  homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam
12:24  manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet
12:25  maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur
12:26  qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos
12:27  non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium
12:28  in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem