Home Master Index
←Prev   Proverbs 13 as rendered by/in  Next→ 



13:1  filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur
13:2  de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua
13:3  qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala
13:4  vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur
13:5  verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur
13:6  iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat
13:7  est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit
13:8  redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet
13:9  lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur
13:10  inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia
13:11  substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur
13:12  spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniens
13:13  qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur
13:14  lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis
13:15  doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago
13:16  astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam
13:17  nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas
13:18  egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur
13:19  desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala
13:20  qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis
13:21  peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona
13:22  bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris
13:23  multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio
13:24  qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit
13:25  iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis