Home Master Index
←Prev   Proverbs 16 as rendered by/in  Next→ 



16:1  hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam
16:2  omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus
16:3  revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae
16:4  universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum
16:5  abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens
16:6  misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo
16:7  cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem
16:8  melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate
16:9  cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius
16:10  divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius
16:11  pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi
16:12  abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium
16:13  voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur
16:14  indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam
16:15  in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus
16:16  posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento
16:17  semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam
16:18  contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus
16:19  melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis
16:20  eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est
16:21  qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet
16:22  fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas
16:23  cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam
16:24  favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum
16:25  est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem
16:26  anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum
16:27  vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit
16:28  homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes
16:29  vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam
16:30  qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum
16:31  corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur
16:32  melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium
16:33  sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur