Home Master Index
←Prev   Proverbs 17 as rendered by/in  Next→ 



17:1  melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgio
17:2  servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividet
17:3  sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus
17:4  malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis mendacibus
17:5  qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus
17:6  corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui
17:7  non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens
17:8  gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegit
17:9  qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit separat foederatos
17:10  plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum
17:11  semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis mittetur contra eum
17:12  expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua
17:13  qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius
17:14  qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit
17:15  et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum
17:16  quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit
17:17  omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur
17:18  homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo
17:19  qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat ostium quaerit ruinam
17:20  qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malum
17:21  natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo laetabitur
17:22  animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossa
17:23  munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii
17:24  in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus terrae
17:25  ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eum
17:26  non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem qui recta iudicat
17:27  qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus
17:28  stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegens