Home Master Index
←Prev   Proverbs 18 as rendered by/in  Next→ 



18:1  occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis
18:2  non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius
18:3  impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium
18:4  aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae
18:5  accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate iudicii
18:6  labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat
18:7  os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius
18:8  verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris
18:9  qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis
18:10  turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur
18:11  substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus validus circumdans eum
18:12  antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur
18:13  qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum
18:14  spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere
18:15  cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quaerit doctrinam
18:16  donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facit
18:17  iustus prior est accusator sui venit amicus eius et investigavit eum
18:18  contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque diiudicat
18:19  frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et iudicia quasi vectes urbium
18:20  de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum illius saturabunt eum
18:21  mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius
18:22  qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem a Domino
18:23  cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur rigide
18:24  vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater