Home Master Index
←Prev   Proverbs 19 as rendered by/in  Next→ 



19:1  melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens
19:2  ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit
19:3  stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo
19:4  divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur
19:5  testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet
19:6  multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti
19:7  fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit
19:8  qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona
19:9  testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit
19:10  non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus
19:11  doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi
19:12  sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius
19:13  dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier
19:14  domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens
19:15  pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet
19:16  qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur
19:17  feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei
19:18  erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam
19:19  qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet
19:20  audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis
19:21  multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit
19:22  homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax
19:23  timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi
19:24  abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam
19:25  pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam
19:26  qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix
19:27  non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae
19:28  testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem
19:29  parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus