Home Master Index
←Prev   Proverbs 20 as rendered by/in  Next→ 



20:1  luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens
20:2  sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam
20:3  honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis
20:4  propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei
20:5  sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud
20:6  multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet
20:7  iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet
20:8  rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo
20:9  quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato
20:10  pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum
20:11  ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius
20:12  aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque
20:13  noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus
20:14  malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur
20:15  est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiae
20:16  tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo
20:17  suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo
20:18  cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella
20:19  ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis
20:20  qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris
20:21  hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit
20:22  ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te
20:23  abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona
20:24  a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam
20:25  ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare
20:26  dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem
20:27  lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris
20:28  misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius
20:29  exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities
20:30  livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus ventris