23:1 quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuam
23:2 et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam
23:3 ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii
23:4 noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum
23:5 ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum
23:6 ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius
23:7 quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum
23:8 cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos
23:9 in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui
23:10 ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas
23:11 propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum
23:12 ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientiae
23:13 noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur
23:14 tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis
23:15 fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum
23:16 et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua
23:17 non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die
23:18 quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non auferetur
23:19 audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum
23:20 noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt
23:21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio
23:22 audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua
23:23 veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam
23:24 exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo
23:25 gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te
23:26 praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant
23:27 fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena
23:28 insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficit
23:29 cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum
23:30 nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis
23:31 ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blande
23:32 sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet
23:33 oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa
23:34 et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo
23:35 et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam
Want to give us your feedback? Suggestions?
Would like to help?
Click here to become a Patreon. Entry level is FREE:
www.patreon.com/ScriptureAwakened Thank you!