27:1 ne glorieris in crastinum ignorans quid superventura pariat dies
27:2 laudet te alienus et non os tuum extraneus et non labia tua
27:3 grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque gravior
27:4 ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum concitati ferre quis poterit
27:5 melior est manifesta correptio quam amor absconditus
27:6 meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula
27:7 anima saturata calcabit favum anima esuriens et amarum pro dulce sumet
27:8 sicut avis transmigrans de nido suo sic vir qui relinquit locum suum
27:9 unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur
27:10 amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est vicinus iuxta quam frater procul
27:11 stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut possim exprobranti respondere sermonem
27:12 astutus videns malum absconditus est parvuli transeuntes sustinuere dispendia
27:13 tolle vestimentum eius qui spopondit pro extraneo et pro alienis auferto pignus
27:14 qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens maledicenti similis erit
27:15 tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier conparantur
27:16 qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum dexterae suae vocabit
27:17 ferrum ferro acuitur et homo exacuit faciem amici sui
27:18 qui servat ficum comedet fructus eius et qui custos est domini sui glorificabitur
27:19 quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic corda hominum manifesta sunt prudentibus
27:20 infernus et perditio non replentur similiter et oculi hominum insatiabiles
27:21 quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum sic probatur homo ore laudantis
27:22 si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius
27:24 non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum
27:25 aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes et collecta sunt faena de montibus
27:26 agni ad vestimentum tuum et hedi agri pretium
27:27 sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in necessaria domus tuae et ad victum ancillis tuis
Want to give us your feedback? Suggestions?
Would like to help?
Click here to become a Patreon. Entry level is FREE:
www.patreon.com/ScriptureAwakened Thank you!