Home Master Index
←Prev   Proverbs 28 as rendered by/in  Next→ 



28:1  fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit
28:2  propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior erit
28:3  vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames
28:4  qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum
28:5  viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia
28:6  melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus
28:7  qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum
28:8  qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas
28:9  qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit execrabilis
28:10  qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona
28:11  sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum
28:12  in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominum
28:13  qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur
28:14  beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum
28:15  leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem
28:16  dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius
28:17  hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet
28:18  qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel
28:19  qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate
28:20  vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens
28:21  qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem
28:22  vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei
28:23  qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit
28:24  qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est
28:25  qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabitur
28:26  qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur
28:27  qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam
28:28  cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iusti