Home Master Index
←Prev   Proverbs 29 as rendered by/in  Next→ 



29:1  viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur
29:2  in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus
29:3  vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam
29:4  rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam
29:5  homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius
29:6  peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit atque gaudebit
29:7  novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam
29:8  homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt furorem
29:9  vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem
29:10  viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam eius
29:11  totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum
29:12  princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios
29:13  pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus
29:14  rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in aeternum firmabitur
29:15  virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam
29:16  in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti ruinas eorum videbunt
29:17  erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae
29:18  cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem beatus est
29:19  servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit
29:20  vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio
29:21  qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet contumacem
29:22  vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior
29:23  superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria
29:24  qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat
29:25  qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur
29:26  multi requirunt faciem principis et a Domino iudicium egreditur singulorum
29:27  abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via