Home Master Index
←Prev   Proverbs 5 as rendered by/in  Next→ 



5:1  fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam
5:2  ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent
5:3  favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius
5:4  novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps
5:5  pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant
5:6  per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et investigabiles
5:7  nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei
5:8  longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus eius
5:9  ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli
5:10  ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena
5:11  et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas
5:12  cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum
5:13  nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam
5:14  paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae
5:15  bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui
5:16  deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide
5:17  habeto eas solus nec sint alieni participes tui
5:18  sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae
5:19  cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter
5:20  quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius
5:21  respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat
5:22  iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur
5:23  ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipietur