7:8 qui transit in platea iuxta angulum et propter viam domus illius graditur
7:9 in obscuro advesperascente die in noctis tenebris et caligine
7:10 et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio praeparata ad capiendas animas garrula et vaga
7:11 quietis inpatiens nec valens in domo consistere pedibus suis
7:12 nunc foris nunc in plateis nunc iuxta angulos insidians
7:13 adprehensumque deosculatur iuvenem et procaci vultu blanditur dicens
7:14 victimas pro salute debui hodie reddidi vota mea
7:15 idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te videre et repperi
7:16 intexui funibus lectum meum stravi tapetibus pictis ex Aegypto
7:17 aspersi cubile meum murra et aloe et cinnamomo
7:18 veni inebriemur uberibus donec inlucescat dies et fruamur cupitis amplexibus
7:19 non est enim vir in domo sua abiit via longissima
7:20 sacculum pecuniae secum tulit in die plenae lunae reversurus est domum suam
7:21 inretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum
7:22 statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur
7:23 donec transfigat sagitta iecur eius velut si avis festinet ad laqueum et nescit quia de periculo animae illius agitur
7:24 nunc ergo fili audi me et adtende verba oris mei
7:25 ne abstrahatur in viis illius mens tua neque decipiaris semitis eius
7:26 multos enim vulneratos deiecit et fortissimi quique interfecti sunt ab ea
7:27 viae inferi domus eius penetrantes interiora mortis
Want to give us your feedback? Suggestions?
Would like to help?
Click here to become a Patreon. Entry level is FREE:
www.patreon.com/ScriptureAwakened Thank you!