Home Master Index
←Prev   Proverbs 9 as rendered by/in  Next→ 



9:1  sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem
9:2  immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suam
9:3  misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis
9:4  si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta est
9:5  venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis
9:6  relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae
9:7  qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi
9:8  noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te
9:9  da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit accipere
9:10  principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum prudentia
9:11  per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitae
9:12  si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum
9:13  mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens
9:14  sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco
9:15  ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo
9:16  quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est
9:17  aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior
9:18  et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eius