Home Master Index
←Prev   Psalms 101 as rendered by/in  Next→ 



101:1  oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram Domino fuderit eloquium suum
101:2  Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat
101:3  ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me
101:4  quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt
101:5  percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum
101:6  a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
101:7  adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum
101:8  vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum
101:9  tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant
101:10  quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui
101:11  a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me
101:12  dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui
101:13  tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in generatione et generatione
101:14  tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum
101:15  quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et pulverem eius miserabilem
101:16  et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam
101:17  quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua
101:18  respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum
101:19  scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum
101:20  quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est
101:21  ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis
101:22  ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem
101:23  cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino
101:24  adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos
101:25  dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui
101:26  a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli
101:27  ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur
101:28  tu autem ipse es et anni tui non deficient
101:29  filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit