Home Master Index
←Prev   Psalms 113 as rendered by/in  Next→ 



113:1  cum egrederetur Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro
113:2  factus est Iudas in sanctificatione eius Israhel potestas eius
113:3  mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum
113:4  montes subsilierunt quasi arietes colles quasi filii gregis
113:5  quid tibi est mare quia fugisti Iordanis quia conversus es retrorsum
113:6  montes sussultastis quasi arietes colles quasi filii gregis
113:7  a facie Domini contremesce terra a facie Dei Iacob
113:8  qui convertit petram in paludes aquarum silicem in fontes aquarum
113:9  non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam
113:10  propter misericordiam tuam et veritatem tuam ne dicant gentes ubi est Deus eorum
113:11  Deus autem noster in caelo universa quae voluit fecit
113:12  idola gentium argentum et aurum opus manuum hominum
113:13  os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
113:14  aures habent et non audient nasum habent et non odorabuntur
113:15  manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt nec sonabunt in gutture suo
113:16  similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis
113:17  Israhel confidet in Domino auxiliator et protector eorum est
113:18  domus Aaron confidet in Domino auxiliator et protector eorum est
113:19  timentes Dominum confident in Domino auxiliator et protector eorum est
113:20  Dominus recordatus nostri benedicet benedicet domui Israhel benedicet domui Aaron
113:21  benedicet timentibus Dominum parvis et magnis
113:22  addat Dominus super vos super vos et super filios vestros
113:23  benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram
113:24  caelum caelorum Domino terram autem dedit filiis hominum
113:25  non mortui laudabunt Dominum nec omnes qui descendunt in silentium
113:26  sed nos benedicimus Domino amodo et usque in aeternum alleluia