Home Master Index
←Prev   Psalms 117 as rendered by/in  Next→ 



117:1  confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
117:2  dicat nunc Israhel quoniam in aeternum misericordia eius
117:3  dicat domus Aaron quoniam in aeternum misericordia eius
117:4  dicant qui timent Dominum quoniam in aeternum misericordia eius
117:5  cum tribularer invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine Dominus
117:6  Dominus meus es non timebo quid faciat mihi homo
117:7  Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me
117:8  melius est sperare in Domino quam sperare in homine
117:9  melius est sperare in Domino quam sperare in principibus
117:10  omnes gentes circumdederunt me et in nomine Domini ultus sum eas
117:11  circumdederunt me et obsederunt me sed in nomine Domini ultus sum eas
117:12  circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas
117:13  inpulsus pellebar ut caderem et Dominus sustentavit me
117:14  fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem
117:15  vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum
117:16  dextera Domini fecit fortitudinem dextera Domini excelsa dextera Domini fecit fortitudinem
117:17  non moriar sed vivam et narrabo opera Domini
117:18  corripiens arguit me Dominus et morti non tradidit me
117:19  aperite mihi portas iustitiae ingressus eas confitebor Domino
117:20  haec est porta Domini iusti intrabunt in eam
117:21  confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
117:22  lapis quem reprobaverunt aedificantes factus est in caput anguli
117:23  a Domino factum est istud et hoc mirabile in oculis nostris
117:24  haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea
117:25  obsecro Domine salva obsecro obsecro Domine prosperare obsecro
117:26  benedictus qui venit in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini
117:27  Deus Dominus et apparuit nobis frequentate sollemnitatem in frondosis usque ad cornua altaris
117:28  Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu exaltabo te
117:29  confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius