Home Master Index
←Prev   Psalms 118 as rendered by/in  Next→ 



118:1  aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini
118:2  beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum
118:3  nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt
118:4  tu mandasti praecepta tua custodire nimis
118:5  utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua
118:6  tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua
118:7  confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia iustitiae tuae
118:8  praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis
118:9  beth in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua
118:10  in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis
118:11  in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi
118:12  benedictus tu Domine doce me praecepta tua
118:13  in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui
118:14  in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis
118:15  in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas
118:16  iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua
118:17  gimel tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua
118:18  revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua
118:19  advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua
118:20  desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore
118:21  increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatis tuis
118:22  aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia tua custodivi
118:23  etenim sedentes principes adversum me loquebantur servus autem tuus meditabatur praecepta tua
118:24  sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi mei
118:25  deleth adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum tuum
118:26  vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam
118:27  viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis
118:28  destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta eloquium tuum
118:29  viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi
118:30  viam fidei elegi iudicia tua proponebam
118:31  adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me
118:32  viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum
118:33  he ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et custodiam eam per vestigium
118:34  doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in toto corde
118:35  deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui
118:36  inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam
118:37  averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me
118:38  suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum
118:39  averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua bona
118:40  ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me
118:41  vav et veniant mihi misericordiae tuae Domine et salus tua iuxta eloquium tuum
118:42  et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi in sermone tuo
118:43  et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis quoniam iudicia tua expectavi
118:44  et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra
118:45  et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi
118:46  et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar
118:47  et delectabor in mandatis tuis quae dilexi
118:48  et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar in praeceptis tuis
118:49  zai memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti
118:50  haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium tuum vivificavit me
118:51  superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi
118:52  recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum
118:53  horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam
118:54  carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis meae
118:55  recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam
118:56  hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi
118:57  heth pars mea Domine dixi ut custodiam verbum tuum
118:58  deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei secundum eloquium tuum
118:59  recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia tua
118:60  festinavi et non neglexi custodire mandata tua
118:61  funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sum oblitus
118:62  medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae
118:63  particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua
118:64  misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me
118:65  teth benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum
118:66  bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi
118:67  antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum custodivi
118:68  bonus tu et beneficus doce me praecepta tua
118:69  adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua
118:70  incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar
118:71  bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua
118:72  melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti
118:73  ioth manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et discam mandata tua
118:74  qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem tuum expectavi
118:75  scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me
118:76  sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo
118:77  veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tua delectatio mea
118:78  confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego autem loquar in praeceptis tuis
118:79  revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium tuum
118:80  fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar
118:81  caph defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi
118:82  consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me
118:83  et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus
118:84  quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium
118:85  foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam
118:86  omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi
118:87  paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua
118:88  secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonium oris tui
118:89  lameth in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo
118:90  in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat
118:91  iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi
118:92  nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea
118:93  in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia per ipsa vivificasti me
118:94  tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi
118:95  me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum considerabo
118:96  omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis
118:97  mem quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea
118:98  super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi
118:99  super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea
118:100  super senes intellexi quia praecepta tua servavi
118:101  ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem verba tua
118:102  a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me
118:103  quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo
118:104  praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii
118:105  nun lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae
118:106  iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae tuae
118:107  adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta verbum tuum
118:108  voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum iudicia tua doce me
118:109  anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum oblitus
118:110  posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis tuis non aberravi
118:111  hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium cordis mei sunt
118:112  inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem
118:113  samech tumultuosos odivi et legem tuam dilexi
118:114  protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi
118:115  recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei
118:116  confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me confundere ab expectatione mea
118:117  auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter
118:118  abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia mendax cogitatio eorum
118:119  quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua
118:120  horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui
118:121  ain feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui calumniantur me
118:122  sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi
118:123  oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae
118:124  fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et praecepta tua doce me
118:125  servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua
118:126  tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam
118:127  propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium
118:128  propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui
118:129  fe mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea anima mea
118:130  ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos
118:131  os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam
118:132  respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum
118:133  gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati
118:134  redime me a calumnia hominis et custodiam praecepta tua
118:135  vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua
118:136  rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non custodierunt legem tuam
118:137  sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum
118:138  praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis
118:139  consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei
118:140  probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum
118:141  parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta tua non sum oblitus
118:142  iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas
118:143  tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua voluntas mea
118:144  iusta testimonia tua semper doce me et vivam
118:145  coph clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta tua custodiam
118:146  invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua
118:147  surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum expectans
118:148  praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in sermonibus tuis
118:149  vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me
118:150  adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a lege tua procul facti sunt
118:151  prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas
118:152  a principio novi de testimoniis tuis quod in aeternum fundaveris ea
118:153  res vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae non sum oblitus
118:154  iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me
118:155  longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt
118:156  misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua vivifica me
118:157  multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis tuis non declinavi
118:158  vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum non custodierunt
118:159  vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta misericordiam tuam vivifica me
118:160  caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne iudicium iustitiae tuae
118:161  sen principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum
118:162  gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa
118:163  mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam dilexi
118:164  septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae
118:165  pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum
118:166  expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci
118:167  custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis
118:168  custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo
118:169  thau ingrediatur laus mea coram te Domine secundum verbum tuum doce me
118:170  veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium tuum libera me
118:171  fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua
118:172  loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua iusta
118:173  sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi
118:174  desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea
118:175  vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua auxiliabuntur mihi
118:176  erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus