Home Master Index
←Prev   Psalms 124 as rendered by/in  Next→ 



124:1  canticum graduum qui confidunt in Domino quasi mons Sion inmobilis in aeternum habitabilis
124:2  Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui amodo et usque in aeternum
124:3  quia non requiescet virga impietatis super sortem iustorum ut non mittant iusti in iniquitatem manus suas
124:4  benefac Domine bonis et rectis corde
124:5  qui autem declinant ad pravitates suas deducet eos Dominus cum his qui operantur iniquitatem pax super Israhel