Home Master Index
←Prev   Psalms 129 as rendered by/in  Next→ 



129:1  canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine
129:2  Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes ad vocem deprecationis meae
129:3  si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit
129:4  quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi
129:5  anima mea ad Dominum
129:6  a vigilia matutina usque ad vigiliam matutinam expectet Israhel Dominum
129:7  quia apud Dominum misericordia et multa apud eum redemptio
129:8  et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius