Home Master Index
←Prev   Psalms 134 as rendered by/in  Next→ 



134:1  alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum
134:2  qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri
134:3  laudate Dominum quoniam bonus Dominus cantate nomini eius quoniam decens
134:4  quia Iacob elegit sibi Dominus Israhel in peculium suum
134:5  quia ego scio quod magnus Dominus et Dominus noster prae omnibus diis
134:6  omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in cunctis abyssis
134:7  levans nubes de summitatibus terrae fulgura in pluviam fecit educens ventos de thesauris suis
134:8  qui percussit primitiva Aegypti ab homine usque ad pecus
134:9  misit signa et portenta in medio tui Aegypte in Pharao et in cunctos servos eius
134:10  qui percussit gentes multas et occidit reges fortes
134:11  Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan
134:12  et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo
134:13  Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generatione et generatione
134:14  quia iudicabit Dominus populum suum et in servos suos erit placabilis
134:15  idola gentium argentum et aurum opera manuum hominum
134:16  os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt
134:17  aures habent et non audient sed nec spiritus in ore eorum
134:18  similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis
134:19  domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino
134:20  domus Levi benedicite Domino timentes Dominum benedicite Domino
134:21  benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem alleluia