Home Master Index
←Prev   Psalms 139 as rendered by/in  Next→ 



139:1  pro victoria canticum David
139:2  erue me Domine ab homine malo a viris iniquis serva me
139:3  qui cogitaverunt malitias in corde tota die versati sunt in proeliis
139:4  exacuerunt linguam suam quasi serpens venenum aspidis sub labiis eorum semper
139:5  custodi me Domine de manu impii a viro iniquitatum serva me qui cogitaverunt subplantare gressus meos
139:6  absconderunt superbi laqueum mihi et funibus extenderunt rete iuxta semitam offendiculum posuerunt mihi semper
139:7  dixi Domino Deus meus tu audi Domine vocem deprecationis meae
139:8  Domine Deus fortitudo salutis meae protexisti caput meum in die belli
139:9  ne des Domine desideria impii scelera eius ne effundantur et eleventur semper
139:10  amaritudo convivarum meorum labor labiorum eorum operiat eos
139:11  cadent super eos carbones ignis deicies eos in foveas ut non consurgant
139:12  vir linguosus non dirigetur in terra virum iniquum mala capient in interitu
139:13  scio quod faciet Dominus causam inopis iudicia pauperum
139:14  attamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo